his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei
autem agriculturae operam dabant
sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae
filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor
cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete
Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt
rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas
paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis
inter eos subiacentibus
secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis
adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum
in altum processissent submerserunt non minus ducentos
quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut
cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto
iudice Deo
venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu
succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant
gladio peremit
et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus
et universos Ioppitas eradicaturus
sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari
modo facere habitantibus secum Iudaeis
Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus
succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis
ducentis quadraginta
inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad
Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et
equites quingenti
cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere
cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi
dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos
Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit
pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua
adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus
murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium
promiscuarum cui nomen Caspin
hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate
murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis
lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non
est
Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine
arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho
inruit ferociter muris
et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles
caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis
sanguine infectum fluere videretur
inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et
venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos
et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt
nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco
firmissimo praesidio
Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo
peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros
at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et
constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem
secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia
quingentos
cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres
et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion
dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter
locorum angustias
cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus
incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in
fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et
gladiorum suorum ictibus debilitarentur
Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et
prostravit ex eis triginta milia virorum
ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et
Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur
eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos
morte eius decipi eveniret
et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum
constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem
Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti
quinque milibus
post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron
civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat
et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant
in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus
sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires
hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant
viginti quinque milia prostraverunt
inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis
sescentis stadiis aberat
contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant
Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus
infelicitatis quod modeste secum egerint
gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus
suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni
septimanarum instante
et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum
Idumeae
exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus
quadringentis
quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum
Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis
Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam
de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita
Gorgias effugit in Marisa
at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et
fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli
fieri
incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens
fugam Gorgiae militibus incussit
Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam
et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem
purificati in eodem loco sabbatum egerunt
et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora
prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris
paternis
invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis
idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet
Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos
corruisse
omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui
occulta fecerit manifesta
atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum
erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas
hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis
videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt
et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit
Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose
de resurrectione cogitans
nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret
superfluum videretur et vanum orare pro mortuis
et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem
acceperant optimam haberent repositam gratiam
sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut
a peccato solverentur